monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65 > 6 > sectio > 54 > 25 > 9 > A > SEVERUS XVII. > Iacobi, 5 > 11 > sectio > C. CALIGULA IV. > 2 > 33 > 98 > 103 > CLAUDIUS V. > 99 > 2 > 18
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XVII.Quid Athanasio Alexandriam remeante provenerit. <<<     >>> XIX.Denuo de calumniis contra Athanasium.

Cassiodorus, 4, CAPUT XVIII.Quomodo Paulus denuo Constantinopoli sit expulsus, et quae neces introducto in Ecclesiam Macedonio sint factae.

1 Constantius igitur imperator in Antiochia degens, cum audisset rursus Paulum Constantinopolitanam recepisse sedem, iratus sacra sua misit ad Philippum, qui tunc habebat maximam inter alios iudices potestatem et post principem secundus appellabatur, ut Paulum ecclesia pelleret, et Macedonium introduceret. Praefectus autem Philippus seditionem populi metuens, arte est usus adversus Paulum, et iussionem quidem principis celavit.
2 Simulans autem publicum se habiturum esse tractatum, processit ad thermas vocabulo Zeuxippas, ibique cum honore quasi necessario vocavit Paulum. Cumque venisset, repente praefectus sacra monstravit imperatoris, et episcopus quidem illic iniustam sententiam patienter tulit. Porro praefectus metuens multitudinis impetum, quae ibi convenerat, propter timoris famam, unam fenestram thermarum iussit aperiri, per quam ad palatium ductus Paulus, et missus in navem ad talia paratam, velociter ductus est in exsilium.
3 Iussitque praefectus ut Thessalonicae servaretur, ex qua Paulus fuerat oriundus; quatenus illic licenter viveret, et in aliis Illyrici civitatibus, non tamen ut ad partes Orientis accederet. Hoc itaque modo Paulus inopinabiliter de Ecclesia pulsus est. Philippus autem a thermis ad ecclesiam properabat, cum quo Macedonius residens in vehiculo cum praefecto simul et militibus armis indutis.
4 Hoc facto terror populum apprehendit, et ad ecclesiam concurrerunt universi Homousiani simul et Ariani. Cumque praefectus cum Macedonio ad ecclesiam pervenisset, et populum et milites irrationabilis timor invasit. Cumque esset nimia multitudo, nec posset introire praefectus, milites coeperunt populum violenter impellere; et cum propter angustiam loci recedere non valerent, putantes eos milites sibi velle resistere, evaginatis gladiis in eorum necibus grassabantur.
5 Tunc ergo, sicuti fertur, perempti sunt circa tria millia centum et quinquaginta. Alii a militibus interfecti, alii vero compressione sunt mortui. His actis Macedonius tanquam nihil mali gerens, sed veluti mundus et innocens a praefecto magis quam ab ecclesiasticis regulis traditum sibi percepit episcopatum. Tantisque necibus ipse et Ariani Ecclesiae iura tenuerunt.
6 Hoc tempore imperator maiorem ecclesiam fabricabat quae nunc Sophia vocitatur, et est copulata ecclesiae quae dicitur Irene, quam pater imperatoris, cum esset prius modica, ad pulchritudinem magnitudinemque perduxerat; quae modo velut sub uno circuitu contineri noscuntur. [SOCRATES, lib. II, cap. 12; edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 92.]
Cassiodorus HOME

bav823.125 bav824.95 bnf1603.63

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik